_Chapter_ of the
second Book of his _Observations_, which containing a very remarkable Story
I have here transcrib'd: _Cum Chamaeleonis nigri radices_ (says he) _apud
Pagum quendam Livadochorio nuncupatum erui curaremus, plurimi Graeci &
Turcae spectatum venerunt quid erueremus, eas vero frustulatim secabamus, &
filo trajiciebamus ut facilius exsiccari possent. Turcae in eo negotio
occupatos nos videntes, similiter eas radices tractare & secare voluerunt:
at cum summus esset aestus, & omnes sudore maderent, quicunque eam radicem
manibus tractaverant sudoremque absterserant, aut faciem digitis
scalpserant, tantam pruriginem iis locis quos attigerant postea senserunt,
ut aduri viderentur. Chamaeleonis enim nigri radix ea virtute pollet, ut
cuti applicata ipsam adeo inflammet, ut nec squillae, nec urticae ullae
centesima parte ita adurent: At prurigo non adeo celeriter sese prodit.
Post unam aut alteram porro horam, singuli variis faciei locis cutem adeo
inflammatam habere caepimus ut tota sanguinea videretur, atque quo magis
eam confricabamus, tanto magis excitabatur prurigo. Fonti assidebamus sub
platano, atque initio pro ludicro habebamus & ridebamus: at tandem illi
plurimum indignati sunt, & nisi asseverassemus nunquam expertos tali
virtute eam plantam pollere, haud dubie male nos multassent, Attamen nostra
excusatio fuit ab illis facilitus accepta, cum eodem incommodo nos affectos
conspicerent.
Pages:
316
317
318
319
320
321
322
323
324
325
326
327
328
329
330
331
332
333
334
335
336
337
338
339
340